HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT XX: De fame trium annorum, et de septem viris suspensis in ultione Gabaonitarum

#II Reg. XXI

Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter, et consuluit David Dominum. Qui respondit, hoc fieri propter Saul, et domum ejus, qui occidens Gabaonitas, quasi pro zelo filiorum Israel irritum fecerat juramentum Josue, et seniorum. Et ait David ad Gabaonitas. Quid faciam vobis, ut benedicatis haereditatis Domini? Qui dixerunt: Virum qui attrivit nos delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus. Sed quia David hoc facere non poterat propter juramentum, quod juraverat Jonathae, temperaverunt petitiones dicentes: Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino. Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae, et tradidit eis duos filios Saul, quos peperit ei Respha. Isti adhuc pueri cum Doeg occiderunt sacerdotes Nobe, et postea Gabaonitas. Dedit eis etiam quinque filios Michol adoptivos, quos genuerat Merob Hadrieli; Gabaonitae vero crucifixerunt eos in diebus messis primae, id est incipiente messione hordei. Induens autem Respha cilicium, substravit sibi supra petram, cubans juxta eos die ac nocte, ut amoveret ab eis aves et bestias, ab initio messis, donec stillaret aqua super eos, id est usque circiter Kalendas Septembris. Tunc enim, juxta naturam terrae, primum post messem pluvia descendit. Hanc Respham quidam non bene putant fuisse Orphan, nurum Noemi. Audiens autem David quae fecerat Respha, deposuit eos de patibulis, et tollens ossa Saul, et Jonathae de Jabis Galaad, et ossa eorum qui affixi fuerant, sepelivit eos in sepulcro Cys patris eorum. Quo facto reddidit Deus ubertatem terrae.